- MUS Peregrinus
- MUS Peregrinusapud Hieronym. adv. Iovinianum l. 2. Odoris autem suavitas et diversa thymiamata --- et muscus peregrini muris pellicula: nonnuliis est moschus seu muscus animal, qui proin legunt, et muscus e peregrini muris pellicula. Videtur enim illis muscum dictum existimâsse, quod e muris pellicula sudaretur: ut mus sit, unde corraditur, et inde muscus. Atqui mus non est, sed animal gazsellae simile, e cuius sanguine muscus extrahitur, ut infra videbimus. Putant itaque iidem, muscum cum zibetio confudisse, quod etiam odoramentum est, ex sudore animalis, similis feli. Cattum zibetticum vulgo nominant: murem appellasse videntur Veteres, qui et sic passim vocârunt silvestres huiusmodi bestias, quarum pellis ad vestitum commendabatur. melius muscum et peregrini muris pelliculam iunxisse videtur Hieronym. uti μόχον et ξαπέτιον sive γαλαῖον Graeci inferioris aevi. Hicetas in Isacio, Καὶ ἠλείφατο μυρίσματα ῥοδοςτυμμάτων παντοῖα, μόχον, ζαπέτια, ἄμβαρ. Achmes in Onirocritico, ἠλέιψατο μόχῳ καὶ γαλαίῳ πρὸς τὸ ἐυῳδεῖν. Ubi per γαλαῖον intelligit zibetticum odorem; e muris vel mustelae peregrinae pelle per sudorem emanantem; Alii. Sic nihil in Hieronymi loco fuerit mutandum. Ubi pelliculam vocat, quia odoris illa suavitas ex pellicula emanat huius animalis, multis plagis ad sudorem coacta: cum muscus e vomica moschi emanet etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 335. et infra ubi de Zibettico Catto.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.